Kapitel 9 (§27 - §30)
[27] haec igitur tibi reliqua pars est; hic restat actus, in hoc elaborandum est ut rem publicam constituas, eaque tu in primis summa tranquillitate et otio perfruare: tum te, si voles, cum et patriae quod debes solveris et naturam ipsam expleveris satietate vivendi, satis diu vixisse dicito. quid enim est omnino hoc ipsum diu in quo est aliquid extremum? quod cum venit, omnis voluptas praeterita pro nihilo est, quia postea nulla est futura. quamquam iste tuus animus numquam his angustiis quas natura nobis ad vivendum dedit contentus fuit, semper immortalitatis amore flagravit. [28] nec vero haec tua vita ducenda est quae corpore et spiritu continetur: illa, inquam, illa vita est tua quae vigebit memoria saeculorum omnium, quam posteritas alet, quam ipsa aeternitas semper tuebitur. huic tu inservias, huic te ostentes oportet, quae quidem quae miretur iam pridem multa habet; nunc etiam quae laudet exspectat. obstupescent posteri certe imperia, provincias, Rhenum, Oceanum, Nilum, pugnas innumerabilis, incredibilis victorias, monumenta, munera, triumphos audientes et legentes tuos. sed nisi haec urbs stabilita tuis consiliis et institutis erit, [29] vagabitur modo tuum nomen longe atque late, sedem stabilem et domicilium certum non habebit. erit inter eos etiam qui nascentur, sicut inter nos fuit, magna dissensio, cum alii laudibus ad caelum res tuas gestas efferent, alii fortasse aliquid requirent, idque vel maximum, nisi belli civilis incendium salute patriae restinxeris, ut illud fati fuisse videatur, hoc consili. Servi igitur eis iudicibus qui multis post saeculis de te iudicabunt et quidem haud scio an incorruptius quam nos; nam et sine amore et sine cupiditate et rursus sine odio et sine invidia iudicabunt. [30] id autem etiam si tum ad te, ut quidam falso putant, non pertinebit, nunc certe pertinet esse te talem ut tuas laudes obscuratura nulla umquam sit oblivio. diversae voluntates civium fuerunt distractaeque sententiae. non enim
consiliis solum et studiis sed armis etiam et castris dissidebamus. erat
obscuritas quaedam, erat certamen inter clarissimos duces; multi
dubitabant quid optimum esset, multi quid sibi expediret, multi quid
deceret, non nulli etiam quid liceret.
Notes (J. B. Greenough, G. L. Kittredge)
dicito, fut. as referring to the time designated by tum: § 449, I (269,d, I); B. 281, I, a; G. 268, 2; H. 560, 4(487, 21); H-B. 496.
diu: § 33 (29, c); G. 20, iii; H-B. 58, 3.
angustus, narrow bounds.
[
ut]
inservias: §
565 (331,f R.); cf. B. 295, 8; cf. G. 553, a.1; cf. H. 554, ii,1 (502, I); cf. H.-B. 513, 5.
requirent, will miss.
illud, i.e. the war; hoc, i.e. the public safety.
servi eis judicibus, pay regard to those judges.
non pertinebit, will have no concern for. Such was the doctrine of the Epicureans, who believed in annihilation after death.
obscuritas, uncertainty, i.e. as to which side a good citizen ought to take.
deceret, was becoming,
i.e. to their position and circumstances. A Senator, for example,
however well affected to Caesar, might have felt it his duty to side
with his class (who were in general partisans of Pompey). Such
conflicts of mind of course constantly arise in civil wars.
liceret, was legat Both Caesar and Pompey claimed to be acting under the laws.