Kapitel 8 (§24 - §26)

[24] non fuit recusandum in tanto civili bello, tanto animorum ardore et armorum quin quassata res publica, quicumque belli eventus fuisset, multa perderet et ornamenta dignitatis et praesidia stabilitatis suae, multaque uterque dux faceret armatus quae idem togatus fieri prohibuisset. quae quidem tibi nunc omnia belli volnera sananda sunt, quibus praeter te mederi nemo potest. [25] itaque illam tuam praeclarissimam et sapientissimam vocem invitus audivi: 'satis diu vel naturae vixi vel gloriae.' satis, si ita vis, fortasse naturae, addam etiam, si placet, gloriae: at, quod maximum est, patriae certe parum. qua re omitte, quaeso, istam doctorum hominum in contemnenda morte prudentiam: noli nostro periculo esse sapiens. saepe enim venit ad meas auris te idem istud nimis crebro dicere, satis te tibi vixisse. credo, sed tum id audirem, si tibi soli viveres aut si tibi etiam soli natus esses. omnium salutem civium cunctamque rem publicam res tuae gestae complexae sunt; tantum abes a perfectione maximorum operum ut fundamenta nondum quae cogitas ieceris. hic tu modum vitae tuae non salute rei publicae, sed aequitate animi definies? quid, si istud ne gloriae quidem satis est? cuius te esse avidissimum, quamvis sis sapiens, non negabis. [26] Parumne, inquies, magna relinquemus? immo vero aliis quamvis multis satis, tibi uni parum. quicquid est enim, quamvis amplum sit, id est parum tum cum est aliquid amplius. quod si rerum tuarum immortalium, C. Caesar, hic exitus futurus fuit ut devictis adversariis rem publicam in eo statu relinqueres in quo nunc est, vide, quaeso, ne tua divina virtus admirationis plus sit habitura quam gloriae; si quidem gloria est inlustris et pervagata magnorum vel in suos civis vel in patriam vel in omne genus hominum fama meritorum.



Notes (J. B. Greenough, G. L. Kittredge)
fuisset, subj. of integral part.

faceret, in the same constr. as perderet - prohibuisset, cont. to fact apod.; the prot. is implied in togatus.

sananda, to be healed (referring to the result);

mederi, to remedy (referring to treatment).

doctorum hominum, philosophers.

tam, referring (as often) to the protasis which follows: § 512, b (304, b); G. 590, N.1; H.-B. 578,5.

hic, ill these circumstances.

immo vero, on the contrary.

futurus fuit, was to be.

si quidem, since in fact: § 515, a, N. (306, a, N.); G. 595, R1; H. 574, I (507, 3, N.2); Cf. H-B. 582, 9.