M. Tullius Cicero, Pro Marcello: lateinischer Text und englischer Kommentar
Abschlussbedingungen
Kapitel 6 (§16 - §20)
6. [16] atque huius quidem rei M. Marcello sum testis. nostri enim sensus ut in pace semper, sic tum etiam in bello congruebant. quotiens ego eum et quanto cum dolore vidi, cum insolentiam certorum hominum tum etiam ipsius victoriae ferocitatem extimescentem! quo gratior tua liberalitas, C. Caesar, nobis qui illa vidimus debet esse. non enim iam causae sunt inter se, sed victoriae comparandae. [17] vidimus tuam victoriam proeliorum exitu terminatam: gladium vagina vacuum in urbe non vidimus. quos amisimus civis, eos vis Martis perculit, non ira victoriae, ut dubitare debeat nemo quin multos, si posset, C. Caesar ab inferis excitaret, quoniam ex eadem acie conservat quos potest. alterius vero partis nihil amplius dico quam id quod omnes verebamur, nimis iracundam futuram fuisse victoriam. [18] quidam enim non modo armatis sed interdum etiam otiosis minabantur, nec quid quisque sensisset, sed ubi fuisset cogitandum esse dicebant; ut mihi quidem videantur di immortales, etiam si poenas a populo Romano ob aliquod delictum expetiverunt, qui civile bellum tantum et tam luctuosum excitaverunt, vel placati iam vel satiati aliquando omnem spem salutis ad clementiam victoris et sapientiam contulisse.
[19] qua re gaude tuo isto tam excellenti bono et fruere cum fortuna et gloria tum etiam natura et moribus tuis; ex quo quidem maximus est fructus iucunditasque sapienti. cetera cum tua recordabere, etsi persaepe virtuti, tamen plerumque felicitati tuae gratulabere: de nobis quos in re publica tecum simul esse voluisti quotiens cogitabis, totiens de maximis tuis beneficiis, totiens de incredibili liberalitate, totiens de singulari sapientia cogitabis: quae non modo summa bona sed nimirum audebo vel sola dicere. tantus est enim splendor in laude vera, tanta in magnitudine animi et consili dignitas ut haec a virtute donata, cetera a fortuna commodata esse videantur. [20] noli igitur in conservandis viris bonis defetigari, non cupiditate praesertim aliqua aut pravitate lapsis, sed opinione offici stulta fortasse, certe non improba, et specie quadam rei publicae. non enim tua ulla culpa est, si te aliqui timuerunt, contraque summa laus, quod minime timendum fuisse senserunt.
Notes (J. B. Greenough, G. L. Kittredge)
certorum hominum:
such senatorial leaders as Metellus, Scipio, and Dolabella. Cicero
says, in a letter to M. Marius (Fam. 7.3): "Excepting the chief and a
few besides, the others — the leaders I mean — were so grasping in the
campaign and so cruel in their talk, that I shuddered at the thought of
victory. There was nothing good except the cause." And to Atticus
(Att. 9.7)," It is their plan to stifle (suffocare)
the city and Italy by famine, then ravage the fields, set fire, and not
spare the money of the rich." Pompey, he says, would often say, Sulla potuit: ego non potero? (Att. 9. 10).
excitaret: more exactly excitaturus fuerit; cf. § 517, d (308, d, N.); B. 322; G. 597, R5, a; H. 541, N.1 (496, N.2); cf. H-B. 581, b, 2.
otiosis, the neutral.
contulisse ad, made all hope, etc., depend on, etc.
est, comes.
quae, things which. The Stoics held that virtue was the summum bonum, and Cicero here alludes to that doctrine.
commodata, loaned.
praesertim belongs with lapsis.
opinione, notion.
specie, etc., i.e. with the idea of following the apparently established government (that of the Senate, which was on Pompey's side).
si . . . timuerunt: cf. § 572, b, N. (333, R.); the protasis is logically the subject of est.
senserunt, found by experience.