M. Tullius Cicero, Pro Marcello: lateinischer Text und englischer Kommentar
Completion requirements
Kapitel 7 (§21 - §23)
[21] nunc venio ad gravissimam querelam et atrocissimam suspicionem tuam, quae non tibi ipsi magis quam cum omnibus civibus, tum maxime nobis qui a te conservati sumus providenda est: quam etsi spero falsam esse, numquam tamen extenuabo, tua enim cautio nostra cautio est. quod si in alterutro peccandum sit, malim videri nimis timidus quam parum prudens. sed quisnam est iste tam demens? de tuisne?— tametsi qui magis sunt tui quam quibus tu salutem insperantibus reddidisti?—anne ex eo numero qui una tecum fuerunt? non est credibilis tantus in ullo furor ut quo duce omnia summa sit adeptus, huius vitam non anteponat suae. an si nihil tui cogitant sceleris, cavendum est ne quid inimici? qui? omnes enim qui fuerunt aut sua pertinacia vitam amiserunt aut tua misericordia retinuerunt, ut aut nulli supersint de inimicis aut qui fuerunt sint amicissimi. [22] sed tamen cum in animis hominum tantae latebrae sint et tanti recessus, augeamus sane suspicionem tuam: simul enim augebimus diligentiam. nam quis est omnium tam ignarus rerum, tam rudis in re publica, tam nihil umquam nec de sua nec de communi salute cogitans, qui non intellegat tua salute contineri suam et ex unius tua vita pendere omnium? equidem de te dies noctesque, ut debeo, cogitans casus dumtaxat humanos et incertos eventus valetudinis et naturae communis fragilitatem extimesco, doleoque, cum res publica immortalis esse debeat, eam in unius mortalis anima consistere. [23] si vero ad humanos casus incertosque motus valetudinis sceleris etiam accedit insidiarumque consensio, quem deum, si cupiat, posse opitulari rei publicae credimus? omnia sunt excitanda tibi, C. Caesar, uni quae iacere sentis belli
ipsius impetu, quod necesse fuit, perculsa atque prostrata: constituenda
iudicia, revocanda fides, comprimendae libidines, propaganda suboles,
omnia quae dilapsa iam diffluxerunt severis legibus vincienda sunt.
Notes (J. B. Greenough, G. L. Kittredge)
querelam, etc., that the partisans of Pompey wished to kill him.
de tuis, i.e. his immediate companions; qui uni, those on the same side.
nihil . . . cogitans, inconsiderate
equidem, for my part
dumtaxat, merely (i.e. even the ordinary chances of life, to say nothing of violence and plots).
constituenda judicia, etc.: the short period of Caesar's dictatorship was distinguished by a number of salutary enactments, almost equivalent to a complete revision of the constitution.
propaganda suboles: the waste of population by incessant wars had already begun to alarm the best minds of Rome. It was, in fact, the chief direct cause of the ruin of the Empire.
diffiuxerunt, have run wild (like vines).