M. Tullius Cicero, Pro Marcello: lateinischer Text und englischer Kommentar
Abschlussbedingungen
Kapitel 10 (§31 - §32)
[31] perfuncta res publica est hoc misero fatalique bello: vicit is qui non fortuna inflammaret odium suum, sed bonitate leniret; neque omnis quibus iratus esset eosdem etiam exsilio aut morte dignos iudicaret. arma ab aliis posita, ab aliis erepta sunt. ingratus est iniustusque civis qui armorum periculo liberatus animum tamen retinet armatum, ut etiam ille melior sit qui in acie cecidit, qui in causa animam profudit. quae enim pertinacia quibusdam, eadem aliis constantia videri potest. sed iam omnis fracta dissensio est armis, [32] exstincta aequitate victoris: restat ut omnes unum velint qui habent aliquid non sapientiae modo sed etiam sanitatis. Nisi te, C. Caesar, salvo et in ista sententia qua cum antea tum hodie maxime usus es manente salvi esse non possumus. qua re omnes te qui haec salva esse volumus et hortamur et obsecramus ut vitae, ut saluti tuae consulas, omnesque tibi, ut pro aliis etiam loquar quod de me ipso sentio, quoniam subesse aliquid putas quod cavendum sit, non modo excubias et custodias sed etiam laterum nostrorum oppositus et corporum pollicemur.
Notes (J. B. Greenough, G. L. Kittredge)
inllammaret, etc.: cf. sect. 16 and note (p. 219, l. 4).
ab, etc.: the first ab means by; the second, from.
sanitatis, a sound mind (ordinary intelligence).haec (with a gesture), this glorious city.
oppositus, interposition, literally plur.: § 100, c (75, c); B. 55,4, c; G. 204, N.1; H. 138, 2 (130, 2); H-B. 240,5, b.