M. Tullius Cicero, Pro Marcello: lateinischer Text und englischer Kommentar
Abschlussbedingungen
Kapitel 11 (§33 - §34)
[33] sed ut, unde est orsa, in eodem terminetur oratio, maximas tibi omnes gratias agimus, C. Caesar, maiores etiam habemus. nam omnes idem sentiunt, quod ex omnium precibus et lacrimis sentire potuisti. sed quia non est omnibus stantibus necesse dicere, a me certe dici volunt, cui necesse est quodam modo, et quod fieri decet M. Marcello a te huic ordini populoque Romano et rei publicae reddito, fieri id intellego. nam laetari omnis non ut de unius solum sed ut de omnium salute sentio. [34] quod autem summae benevolentiae est, quae mea erga illum omnibus nota semper fuit, ut vix C. Marcello, optimo et amantissimo fratri, praeter eum quidem cederem nemini, cum id sollicitudine, cura, labore tam diu praestiterim quam diu est de illius salute dubitatum, certe hoc tempore magnis curis, molestiis, doloribus liberatus praestare debeo. itaque, C. Caesar, sic tibi gratias ago ut me omnibus rebus a te non conservato solum sed etiam ornato, tamen ad tua in me unum innumerabilia merita, quod fieri iam posse non arbitrabar, magnus hoc tuo facto cumulus accesserit.
Notes (J. B. Greenough, G. L. Kittredge)
unde, with which (in Latin the beginning is regarded as the source from which).
agimus, express; habemus, feel.
mea, on my pa;].
cum id . . . praestiterim, while I have fulfilled it
me . . . conservato, while I have been preserved.
quod . . . non arbitrabar, which I thought no longer possible.